Multas per gentes et multa per aequora vectus

    advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

    et mutam nequiquam alloquerer cinerem,

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,             5

    heu miser indigne frater adempte mihi.

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

    tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fl etu,

    atque in perpetuum, frater, ave atque vale.               10

 

 

 

 

Catullus 101 Bibliography

 

Poems List


Page Information

  • 10 months ago [history]
  • View page source
  • You're not logged in
  • No tags yet learn more

Wiki Information

Recent PBwiki Blog Posts