Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris: in ioco atque vino

tollis lintea neglegentiorum.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte;

quamvis sordida res et invenusta est.         5

non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit: est enim leporum

diff ertus puer ac facetiarum.

quare aut hendecasyllabos trecentos         10

exspecta, aut mihi linteum remitt e,

quod me non movet aestimatione,

verum est mnemosynum mei sodalis.

nam sudaria Saetaba ex Hiberis

miserunt mihi muneri Fabullus                     15

et Veranius; haec amem necesse est

ut Veraniolum meum et Fabullum.

 

 

 

 

Catullus 12 Bibliography

 

Poems List


Page Information

  • 12 months ago [history]
  • View page source
  • You're not logged in
  • No tags yet learn more

Wiki Information


Update to PBwiki 2.0

An entirely new PBwiki experience, including folders and easier editing.

Convert Now for Free | Learn more