Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,

iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfi de?

nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.

quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.             5

eheu quid faciant, dic, homines cuive habeant fi dem?

certe tute iubebas animam tradere, inique, <me>

inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque

ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.                         10

si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,

quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

 

 

 

 

Catullus 30 Bibliography

 

Poems List


Page Information

  • 12 months ago [history]
  • View page source
  • You're not logged in
  • No tags yet learn more

Wiki Information

Recent PBwiki Blog Posts