Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

    dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifi ce sperabat se esse locutum,

    cum quantum poterat dixerat hinsidias.

credo, sic mater, sic liber avunculus eius,             5

    sic maternus avus dixerat atque avia.

hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:

    audibant eadem haec leniter et leviter,

nec sibi postilla metuebant talia verba,

    cum subito aff ertur nuntius horribilis,              10

Ionios fl uctus, postquam illuc Arrius isset,

    iam non Ionios esse sed Hionios.

 

 

 

 

Catullus 84 Bibliography

 

Poems List


Page Information

  • 10 months ago [history]
  • View page source
  • You're not logged in
  • No tags yet learn more

Wiki Information

Recent PBwiki Blog Posts